HISTORIA LIBRI I REGUM

CAPUT IX: Quod orante Samuele vicit Israel Philisthiim

#I Reg. VII

Quod attendens Samuel, et videns eorum fiduciam in Domino, ait: Ascendamus in Masphath, ut orem pro vobis, Cumque ascendissent in Masphath effundens aquam coram Domino, in qua maledicta congesta erant, quam si idololatra bibebat. Labia ejus adhaerebant sibi inseparabiliter, forte in signum foederis sicut fecit Josue, et indicavit eos ibi Samuel, id est docuit eos judicia Dei. Quidam tamen asserunt Samuelem quoddam idolum redegisse in pulverem, et mistum dedisse populo ad bibendum, et in barbis eorum indicasse reos idololatriae a non reis, sicut quondam fecit Moyses. Et audierunt Philisthiim congregatum Israel esse inermem in Masphath, et armati ascenderunt adversus eos, et timens Israel dixit ad Samuelem: Clama pro nobis ad Dominum. Et obtulit Samuel lactentem agnum in holocaustum. Et dum clamaret Samuel ad Dominum, initum est praelium, et intonuit Dominus fragore magno super Philisthaeos, et mota est terra, et per loca pandebat hiatus, et Philisthaei in fugam versi, caesi sunt a filiis Israel, qui percusserunt eos, usque ad terminos terrae suae. Tulitque Samuel lapidem, et posuit eum in terminis, et vocavit nomen loci illius Lapis adjutorii. Nec apposuerunt ultra Philisthiim, ut intrarent terminos Israel, dum viveret Samuel. Judicabat itaque Samuel populum in Bethel, et Galgala et Masphath circumiens per singulos annos, et revertebatur in Ramatha, et aedificavit ibi altare, sed et ibi judicabat Israel. Tres illae civitates famosae erant; Bethel, propter somnium Jacob; et Galgala propter circumcisionem secundam; et Masphath propter frequentiam Josue, et ascendebat ad eas Samuel vicissim in tribus solemnitatibus hebdomadariis, et judicavit ibi populum. Aliis diebus ascendebat ad eum populus in Ramatha ad judicandum.